Fragmenta #461513

di Livius Andronicus

epf

(Ancora nessuna recensione) Scrivi una recensione
1,99€

Leggi l'anteprima

Lucius Livius Andronicus (natus circa anno 280 vel 260 a.C.n., mortuus circa anno 200) fuit poëta Latinus, primus nobis notus, natione Graecus (unde nomen Andronicus).
Accius et Cicero narratione vitae eius dissentiunt. Ut Accius traditur, Livius, Tarenti civis, Bello Tarentino (293–273) captus, servus Liviae gentis factus est. Ut illo tempore mos erat, doctus praesertim litteris Graecis, filios domini sui instituit. Postquam liberatus est, tradidit se litterarum negotio: composuit tragoedias et comoedias, et Homeri Odysseam in Latinum convertit. Huius conversionis fragmenta tantum exstant. Exempli gratia, primus versus ab Aulo Gellio traditur:
Ego arbitror et a M. Catone 'insecenda' et a Q. Ennio 'insece' scriptum sine 'u' littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια, in quo erat versus primus cum hoc verbo sine 'u' littera: virum mihi, Camena, insece versutum, factus ex illo Homeri versu: ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον.
Cicero dicit Livium anno 240 a.C.n. primum Romae fabulam scaenicam docuisse.
Aggiunta al carrello in corso… L'articolo è stato aggiunto

Con l'acquisto di libri digitali il download è immediato: non ci sono costi di spedizione

Altre informazioni:

ISBN:
9788835861522
Formato:
ebook
Editore:
epf
Anno di pubblicazione:
2020
Dimensione:
154 KB
Lingua:
Altre lingue
Autori:
Livius Andronicus
Protezione:
watermark